LEGUMEN

LEGUMEN
LEGUMEN
a LEGENDO, quod non secantur, sed vellendo leguntur, nomen habet. Plin. l. 18. c. 12. Repienda autem, cum maturescere coeperint, quoniam cito exiliunt, latentque cum decidêre.
Tenuiorum cibus. Unde χύτρας olim s. ollas Vett. more sollenni a mulieribus circumferendas, in quibus πανόςπρια, s. Leguminum
omnigenorum mixtio, offerebant in libationem eucharisticam et propitiatoriam ἀφιδρυμεν´οις, dedicatis Diis, quibus victimae sumptuosiores non erant: nempe χαριςτήρια sic ἀπονέμοντες τῆς πρώτης διαίτης, Eucharistica dantes primi victûs nomine, qui simplicissimus renuissimusque erat, ut ait Scholiastes Aristoph. Plut. Quod idem in festo Chytrorum, die 13. Anthesterionis menis quotannis celebrari Athenis solito, docet Philochor. in Festis, Harpocrationi laudatus, in Χύτροι. Vide infra in voce Olla. Sed et Legumina, plurimum olim adhibebantur, πρὸς τἀ περίδειπνα, καὶ τὰς προκλήσεις τῶ νεκρῶν, in feralibus cenis et ad mortuorum evocationes, Plutarch. in Rom. Quaest. c. 95. quod tamen ad fabam maxime aut lentem pertinet. De faba enim Festus, Fabam nec tangere, nec nominare Diali Flamini licet, quod ea putatur ad mortuos pertinere. Nam et Lemuralibus iacitur larvis et parentalibus adhibctur sacrificiis et in flore eius luctûs literae apparere videntur. De lenre Plutarch. in Crasso et Appian. Alex. in Parthicis, eam inter τὰ πένθιμα, lugubria et mortui apponi solita, referunt. A' qua superstitione non fuisse prorsus immunes Iudaeos, testantur haec Hier. ad Paulam, de Blaesillae Obitu, Flentseque hodie Iudaei et nudatis pedibus in pulvere volutati, sacco incubant: ac ------ ex ritu vanissimo Pharisaeorum, primum cibum lentis accipiunt, videlicet ostendentes, quali edulio primogenita perdiderint. Posset addi cicer, de quo suo loco. Quae omnia, ut ad ferales adhiberentur epulas, hinc factum, quia lugubre tempus decere videbantur tenues ac frugales cibi, ut sunt Legumina, quae corpus quidem implent, sed parum alunt. Quam ob causam, princeps Eunuchorum Nabuchonodozoris timuit, ne si Daniel et socii leguminibus vescerentur, vultus eorum tristiores viderentur et macilentiores, quam reliquorum adolescentum, quos habebat Rex in comitatu suo, Dan. c. 1. v. 8. etc. Vide Sam. Bochatt. Hieroz. Parte post. L. I. c. 9. et de Leguminibus plura apud Plin. passim, inprimis l. 18. c. 12. ubi sabae principatum in iis tribuit, nec non hîc, ubi de unoquoque eorum in specie.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • legumen — legúmen s. n. Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  LEGÚMEN s.n. (bot.) Tip de fruct uscat, unicarpelar, cu mai multe seminţe, care se deschide la maturitate în două valve pe linia suturii mediane; legumă (1). [< lat.… …   Dicționar Român

  • Legumen — Le*gu men (l[ e]*g[=u] m[e^]n), n.; pl. L. {Legumina} ( m[i^]*n[.a]), E. {Legumens} ( m[e^]nz). [L.] Same as {Legume}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Legūmen — Legūmen, so v.w. Hülse (s.d. 4). Leguminosus, leguminaceus, hülsenartig …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Legūmen — (lat.), soviel wie Hülfe, s. Frucht, S. 176 …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Legumen — Legūmen (lat.), Hülse …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Legumen — Le|gu|men 〈n. 14〉 Hülsenfrucht [lat.] * * * Le|gu|men, das; s, [lat. legumen = Hülsenfrucht] (Bot.): Frucht der Hülsenfrüchtler …   Universal-Lexikon

  • Legumen — Le|gu|men das; s, <zu lat. legumen, Gen. leguminis »Hülsenfrucht«> Frucht der Hülsenfrüchtler …   Das große Fremdwörterbuch

  • legumen — (лат.) бобовое растение …   Словарь ботанических терминов

  • Legumen — Le|gu|men 〈n.; Gen.: s, Pl.: ; Bot.〉 Hülse, Hülsenfrucht [Etym.: lat., »Hülsenfrucht«] …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • legumen — le·gu·men …   English syllables

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”